Epistola ad Hebraeos*

Caput 5: Versus 1

Omnis namque pontifex.Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quaedam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quaedam altiora pertinentia ad solum Christum. Quaedam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.
(* Traductions européennes)